Canticum Canticorum*

Caput 8: 13

quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
(* Traductions européennes)

Glose

Quae habitas in hortis.Ecclesia, vel quaelibet fidelis anima, in hortis habitat; quae jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quae hic amantur, cum festinatione arescunt:Quae ergo in hortis habitat,oportet ut sponsumvocem suam audire faciat,id est in tantum bona praedicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quiaamici auscultant,videlicet omnes electi, qui ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant.Quae habitas.Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis praemium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineae persistat.Amici.Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant.Fac me audire.Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.